[top.htm]

[left.htm]

Fioretti 1

XXI Capitolo dei Fioretti

DD00126_.jpg (13542 byte)

Home
Letteratura 1
Filatelia 1
Arte 1
Fioretti 1
Suggerimenti

DD00126_.jpg (13542 byte)

Negli Actus, l'episodio dell'ammansimento del lupo č narrato al cap. XXIII (De lupo reducto per b. Franciscum ad magnam mansuetudinem), che qui viene riportato secondo l'edizione curata da P. J. Campbell (Actus Beati Francisci et sociorum eius, S.M. degli Angeli - 1988)

Goth2_o.gif (2512 byte)ccidit quoddam mirabile et celebri memoria dignum in civitate Engubii, dum adhuc viveret s.p.n. Franciscus Erat namque in territorio civitatis Engubii quidam lupus terribělis magnitudine corporis et ferocissimus rabie famis;

2. qui non solum animalia destruebat sed etiam homines et feminas a devorabat, ita quod omnes cives in tanta peste ac terrore tenebat, quod omnes ibant muniti et armati cum egrediebantur terram, ac si deberent ad bella funesta procedere.

3. Nec tamen sic armati valebant dicti lupi mortales dentes aut truculentam evadere rabiem, qui eidem per inforta -tium obviabant. Unde tantus terror omnes invasit, qnod vix aliquis extra portam civitatis audebat cxire.

4. Volens autem Deus notificare sanctitatem b. Francisci civibus supraděctis, cum s. Franciscus moraretur ibidem, compatiens illis s. Franciscus disposuit exire obviam dicto lupo.

5. Cui cives, lioc sentientes, dicebant: " Fr Francisce, cave ne portam exeas; quia Iupus, qui iam multos liomines devoravit, penitus te occident! " Sanctus vero Franciscus, sperans in D. Jhesu Cristo, qui universe carnis spiritibus dominatur, non clypeo protectus vel galea,

6. sed signo s. crucis se muniens, exivit portam cum socio, totam flduciam suam iactans in Domino, qui credens in eo, facit sine lesione aliqua super basiliscum et aspidem ambulare et conculcare, non solum lupum, sed leonem, insuper et draconem

AN01174_.jpg (11892 byte)

Autunno.gif (6677 byte)

Fioretti 2 ] Fioretti 3 ] Fioretti 4 ] Fioretti 5 ] Fioretti 6 ] Fioretti 7 ] Fioretti 8 ]

Autunno.gif (6677 byte)